Latin
2.1.3.159 to 2.1.3.207
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.1.3.159-207
Unproofread scanNot analysed yet
Palma, perfectio vel victoria In Psal. Iustus ut palma florebit. Cedri, excelsioris potentiae viri. In Psal. Ut cedrus Libani multiplicabitur. In alio Psal. Et confringet Dominus cedros Libani. Olea, Sanctus misericordiae abundans fructib. In Psal. Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini. Oleaster, homo sine fructu, vel gentilis. In Apost. Si autem tu ex naturali excisus es oleastro. Ficus, Synagoga interdum. In Evang. Et arefacta est continuo ficulnea. Et in Abacuc: Ficus non adferet fructum. Mala granata, Ecclesia de multis gentib. sive diversas gratias habens. In Canticis canticorum: Emissiones duae paradisus, mala granatorum cum fructu pomorum. Arundo, peccator, vel fragilis in fide. In Evang. Arundinem quassatam non confringet. Item arundo, infirmum auxilium. In Esaia: Quid confidis in baculo isto arundineo Aegyptio? cui si quis incubuerit, conquassabitur, et perforabit manum eius. Rubus ut quidam opinantur, Mariae virginis praefiguratio, eo quod quasi de humani corporis rubo Salvatorem, tanquam rosam emiserit: aut quod vim divini fulgoris sine viri assumptione pertulerit. In Exodo: Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi, et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. Spinae, interdum noxiae divitiarum curae, animum suffocantes. In Evang. Aliud cecidit in spinas. Tribuli, aculei vitiorum, vel tentationum. In Gen. Spinas et tribulos germinabit tibi. Fontes, baptismum. In Psal. Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum. Aquae, populi vel tentationes. In Psalm. Forsitan ut aqua absorbuisset nos. Item in bonam partem, In Hierem. Mode reliquerunt fontem aquae vivae Et in Isa. Qui sititis, ite ad aquam id est, ad doctrinam. Torrens, persecutionis incursus. In Ps. De torrente in via bibit. Et in bonam partem: Et torrente voluntatis tuae potabis eos. Flumina, infidelium populi. In Psal. Super flumina Babylonis. Item in bonam partem: Fulmina de ventre eius fluent, aquae vivae. id est, gratiae spiritus.