Latin
2.1.3.58 to 2.1.3.113
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.1.3.58-113
Unproofread scanNot analysed yet
Et aliter. Messis consummatio seculi, sicut messores angeli. Manipuli, fructus iustitiae. In Psal. Portantes manipulos suos. Stipula, aridi ad fidem, vel inanes In Apostolo: Ligna, foenum, stipulam. Et in Propheta: Heu mihi, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, hoc est, nullos boni operis fructus inveni. Area, Ecclesia. In Evang. Et permundabit aream suam. Ventilabrum. examen iustitiae Dei. In Evang. Cuius ventilabrum in messe sua. Triticum, sancti, vel electi Dei. In Evang. Congregabit triticum suum in horreum. Hordeum, legis litera. In Evang. Est puer unus hic, qui habet 5 panes hordeaceos. Palea, peccatores. In Evang. Paleas autem conburet igni inextinguibili. Et Hiere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. Zizania, scandala, vel male viventes. In Evang. Venit inimicus, et superseminavit zizania in medio tritici. Vinea, Ecclesia, vel populus Israel. in Psal. Vineam de Aegypto transtulisti. Item in malam partem: Ex vinea enim Sodomorum vitis eorum. Vitis, Christus. In Evang. Ego sum vitis vera. Item in aliam partem. In cantico Deut. hoc quod supra. Palmites, Apostoli, vel sancti. In Evang. Ego sum vitis vera, vos palmites. Et in malam partem, ubi supra. Et palmes eorum ex Gomorra. Uvae, fructus iustitiae. In Esaia. Expectavi ut faceret uvam. Item in malam partem, ubi supra. Uva eorum, uva fellis. Botrus, Ecclesia, sive corpus Domini. In Num. Eo quod botrum inde portassent filii Israel. Vindemia, consummatio seculi vel vindicta in populum. In Psal. Vindemiant eam omnes qui transgrediuntur viam. et Iohel. Mittite falces, et vindemiate vineam terrae, quia maturae sunt uvae eius. Torculis, altare, ab eo quod ibi oblationes tanquam fructus conferantur, ut in Esaia. Et torcular fodi in ea. Et aliter: Torculat tribulationum pressura, in qua fideles probantur. In titulo.