Latin
2.1.3.114 to 2.1.3.158
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.1.3.114-158
Unproofread scanNot analysed yet
Psal. In finem pro torcularibus. Foenum, caro, vel [? :-a ]gloria, In Esaia: Omnis caro foenum, et omnis gloria eius sicut flos foeni. Herba, iucunditas quaedam proficientis animae. In Genes. Producat terra herbam virentem. Item in malam partem, Mane sicut herba transeat. Flores, Christus, vel specimen iustitiae. In Psal. Iustus ut palma flurebit. Lilium, Christus, vel angeli candore iustitiae In Salomone: Ego flos campi, et lilium convallium. Rosae, martyres, a rubore sanguinis. In Salomone. Sicut rosa germinat super humida fluenta. Violae, confessores, ob similitudinem lividorum corporum. In cantico [? :cantico--- ]flores in terra visi sunt. Sylvae, gentes. In Psalm. invenimus eam in campis sylvae. De his sylvis egressi sunt [? :d- ]ursi, Vespasianus et Titus, reges Romanorum, ad praecepti figurati Helisaei, et post 42 annos ascensionis eius ad caelos, Iudaicos pueros comederunt. Condensa, opaca, vel contecta Scripturae divinae. In Psal. Et revelavit condensa. Ligna, peccatores igni deputandi. In Eccles. Qui scindit ligna, periclitabitur in eis. Item in bona parta: Et erit tanquam lignum, quod plantatum est. Radix, origo. In Apost. Quod si radix sancta, et rami. Et in malam partem: in Psal. Et radicem tuam de terra viventium. Arbor, homo a fructu operum. In Evang. Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum. Et in malam partem: Aut facite arborem malam, et fructum eius malum. Quidam in hoc testimonio, arborem hanc voluntatem hominis magis, quam ipsum hominem accipiendum putant. Ramus, successio In Apost. Quod si radix sancta, et rami. Item in aliam partem, in Daniele: Praecidite ramos eius. Folium, sermo doctrinae In Psalm. Et folium eius non defluet. Et aliter: Folium vestitus, et decor cum protectione divinae gratiae. Poma, Sanctorum in virtutibus fructus. In Cantico canticorum. Et manducet fructum pomorum suorum.