Latin
2.19.1 to 2.19.4
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.19.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Doctoris dicto, authoritate canonica munito, plus quam declarationi Papae credendum est. Et alibi sic: In sacris Literis excellenter erudito, atque authoritate catholicam proferenti plus est credendum, quam generali concilio. Neque supervacue D. Augustinum dixisse arbitror, fieri ex causa ut doctissimi nonnunquam cadant et hallucinentur, et ideo doctoribus plerunque minus aliquid revelari. Idem Panormitanus cap. Significasti, de elect. Plus credendum vel simplici laico Scripturam producenti, quam toti simul concilio. ¶Quandoquidem semel constitui, etiam Patrum regulas de ratione cognoscendi sacras Literas indicare: et Augustinus in hoc quoque genere, sicut et in aliis utilioribus theologiae materiis vel praecipue elaboravit: utile consultumque fuerit, non tantum eius hinc inde sparsas ex tot voluminibus de hac re sententias colligere, sed etiam quia de hac ipsa materia ex professo libris quatuor de doctrina Christiana egit, summam quandam totius eius tractationis hic recensere. Initio igitur dividit totam Scripturam, omnesque eius difficultates, in signa et res. Signa vocat, voces: tes autem, ipsas materias, de quibus per signa disseritur: primo libro exponit res, secundo et tertio signa, quarto modum perceptam doctrinam tradendi. In primo igitur disputaturus de rebus sacrarum Literarum, sub dividit eas in tres series: res fruendas, res utendas, et quae illis fruuntur. Res fruendas vocat Deum, et regnum caelorum: utendas, omnia huius vitae, quibus quasi mediis, aut adminiculis ad hanc vitam, et etiam ad agnoscendum glorificandumque Deum, utimur. Qui vero utantur, dicit esse ipsos homines. Divisio igitur rerum est illi, in Deum, creaturam et hominem. Hasce igitur triplices res, hoc sententiarum ordine exponit. Prima sententia definit, quid sit frui, et quid uti. Frui dicit esse, amore alicui rei inhaerere, propter ipsam, et non propter aliud, seu acquiescere in aliquo tanquam vero fine. Uti autem esse, aliam rem ita tractare, ut eam applices ad consequendam illam fruitionem aut finem. Secunda sententia docet, res fruendas esse Deum, res utendas esse omnes alias creaturas in hominis usum datas, ubi simul unius trinique Dei summam sapientiam, potentiam et bonitatem describit. Tertia sententia docet, hominem ob corruptionem non esse idoneum qui Deo fruatur. Quarta et quinta sententia ostendit, hominem non aliter quam a Deo ipso sanari potuisse, eoque filium esse incarnatum.