Latin
2.19.5 to 2.19.6
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.19.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sexta ostendit, hominem seipso non frui, sed uti debere, seu seipsum tantum propter creatorem amare. Septima et octava, post Deum solum hominem esse diligendum, et quatenus. Nona sententia exponit, quid sit diligere Deum ex toto corde, et proximum ut seipsum. Decima docet, Deum ita diligere nos, ut nobis in nostrum commodum utatur. Postremo ostendit, totius Scripturae finem esse dilectionem Dei aut proximi. Secundo libro agit de signis: ea dicit esse, quae praeter id quod in oculos ingerunt, aliquid aliud in cogitationem venire faciunt. Ubi post variorum signorum expositionem tandem venit ad voces, in quibus duas potissimum difficultates commonstrat: alteram, cum vox obscura, ignotave est: alteram, cum est ambigua. De priori agit secundo libro, de posteriori tertio. In secundo initio ostendit, obscuritatis signorum causam esse tropos ac figuras: et simul rationem indicat, cur Scriptura talibus quasi involveris interdum utatur. Ubi hac memorabilem sententiam adscribit: Nemo ambigit et per similitudines libentius quaeque cognosci, et cum aliqua difficultate quaesita multo gratius inveniri. Qui enim prorsus non inveniunt quod quaerunt, fame laborant. Qui autem non quaerunt, quia in promptu habent, fastidio saepe marcescunt. In utroque autem languor cavendus est. Magnifice igitur et salubriter spiritus S. ita scripturas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus aut fastidia detergeret. Nihil enim fere de illis obscuritatibus eruitur, quod non planissime dictum alibi reperiat. De obscuritate aut signorum hanc sub divisionem adhibet, quod alias obscuritas in unica voce, alias in tota sententia haereat: et quod alias voces proprie acceptae sint ignotae, alias figuratae. Harum difficultatum remedium esse docet, grammatices et linguae non tantum Latinae, sed et Hebraeae ac Graecae cognitionem, quarum necessitatem prolixe monstrat. Docet porro, ob variarum rerum, praesertim naturalium inscitiam, saepe voces, praesertim figuratas, nobis ignotas esse: quales sunt in primis, metaphorae ab animalibus plantis aut lapidibus sumptae. Qua propter evagatur ad disputationem de omnibus liberalibus scientiis, docendo quae nam et quatenus sint theologo ad sacrarum Literarum cognitionem utiles aut necessariae.