Latin
2.26.1 to 2.26.4
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.26.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ut ergo ab huiusmodi falsitatibus humanus purgaretur animus, sancta Scriptura parvulis congruens, nullius generis rerum verba vitavit, ex quibus quasi gradatim ad divina sive sublimia noster intellectus velut nutritus assurgeret. Nam et verbis et rebus corporalibus sumptis usa est, cum de Deo loqueretur, velut cum ait: In tegmine alarum tuarum protege me. Et de spiritali creatura multa transtulit, quibus significaret illud, non quod ita esset, sed ita dici opus esset, sicuti est, Ego sum Deus zelotes: et, Poenitet me fecisse hominem. De rebus autem quae omnino non sunt, non traxit aliqua vocabula, quibus vel figuraret locutiones, vel spiraret aenigmata. Idem de mirabilibus sacrae Scripturae, cap. 11. Si ergo diabolus a Pythonissa ostenditur, quare Samuel in divina Scriptura dicitur suscitatus? In multis sacrae Scripturae locis, imaginatis rebus, verarum reru nomina saepe adscribuntur. Quomodo et praedicta virga Moysi in similitudinem serpentis imaginata, et fantastica illa magorum serpentum in Aegypto, et ille aeneus serpens nominatur. De utilitate credendi ad Honoratum, cap. 6. Testor, Honorate, conscientiam meam, et puris animis inhabitantem Deum, nihil me existimare prudentius, castius, religiosius, quam sunt illae scripturae omnes quas Testamenti veteris nomine Catholica Ecclesia retinet. Miraris, novi. Non enim dissimulare possum, longe aliter nobis fuisse persuasum. Quicquid est in scripturis illis, altum et divinum est: in est omnino veritas, et reficiendis instaurandisque animis (crede mihi) accommodatissima disciplina, et plane ita modificata, ut nemo inde haurire possit, quod sibi satis est: si modo ad hauriendum devote ac pie, ut vera religio poscit, accedat. Libro 11. de civitate Dei, cap. 1. Civitatem Dei dicimus, cuius ea scriptura testis est, quae non fortuitis moribus animorum, sed plane summae dispositione providentiae, super omnes omnium gentium literas, omnia sibi genera ingeniorum humanorum divina excellens authoritate subiecit. Ibi quippe scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.