Latin
2.26.5 to 2.26.7
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.26.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Volusianum epistola 1. Hortor ut valeo, ut literarum vere certeque sanctarum studio te curam non pigeat impendere. Syncera enim et solida res est, nec fucatis eloquiis ambit ad animum, nec ullo linguae tectorio inane aliquid ac pendulum increpitat. Multum movet non verborum, sed rerum avidum, et multum terret lectura securum. Praecipue Apostolorum linguas teras exhortor, ex iis enim ad cognoscendos Prophetas excitaberis, quorum testimoniis utuntur Apostoli, etc. Ad eundem epistola 3. Tanta est enim Christianorum profunditas literarum, ut in eis quotidie proficerem, si eas solas ab ineunte pueritia, usque ad decrepitam senectutem maximo ocio, summo studio, meliore ingenio conarer addiscere. Non quod ad ea quae necessaria sunt saluti, tanta in eis perveniatur difficultate: sed cum quisque ibi fidem tenuerit, sine qua pie recteque non vivitur, tam multa, tamque multiplicibus mysteriorum vocabulis et umbraculis opaca intelligenda proficientibus restant. tantaque non solum in verbis, quibus ista dicta sunt, verum etiam in rebus quae intelligendae sunt, latet altitudo sapientiae, ut annosissimis, acutissimis, flagrantissimis cupiditate discendi hoc contingat, quod eadem scriptura quodam loco habet: Cum consummaverit homo, tunc incipit. Lib. 3. de doctrina Christiana, cap. 28. Per Scripturas enim divinas multo tutius ambulatur, quas verbis translatis occupatas cum scrutari volumus, ut aut hoc inde exeat, quod non habeat controversiam: aut si habet, ex eadem scriptura ubicunque inventis atque adhibitis eius testibus terminetur.