Latin
2.30.53 to 2.30.69
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.30.53-69
Unproofread scanNot analysed yet
Quis enim nesciat, quia Dei memoria nec oblivione rumpitur, nec recordatione sarcitur? Sed dum aliqua deserens praetermittit, more mentium oblivisci dicitur: et cum post longum tempus, quae voluerit visitat, nostrae mutabilitatis consuetudine recordatus vocatur. Quo enim pacto divinitatis vim oblivio dissipat, cui ipsa quoque laudabilis memoria essentialiter concordat? Aliquando ab avibus in illum similitudo trahitur, sicut per Mosen dicitur: Expandit alas suas, et assumpsit eos. Et sicut propheta ait: Sub umbra alarum tuarum protege me. Quia enim nos parvulos, dum protegit, nutrit, et dum non gravi atque onerosa, sed leni et blanda protectione nos refovet, dum suas in nos misericordias exerit, quasi more avium super nos alas tendit. Aliquando insensatis rebus propter infirmitatem nostram alta condescensione se comparat, sicut per prophetam dicitur: Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum foeno. Quia enim foenum est vita carnalium, sicut scriptum est, Omnis caro foenum: in eo quod Dominus vitam carnalium patitur, more plaustri foenum se portare testatur. Cui sub foeni onere stridere, est pondera et iniquitates peccantium cum querela portare. Hactenus ille. Verum de Antropopathia alibi disserui. Sacra scriptura mutis rebus loquentium personam imponit. Gregor. Nazian. 4. Theologiae lib. et Damascenus 2. Orth. fidei lib. cap. 6. EXPLICATIO. Id frequenter in sacris Literis legitur. Quale est illud Isaiae, Erubesce Sidon, ait mare. Et illud: Abyssus dicit, non est in me. Et illud: Caeli enarrant gloriam Dei. Item illud, quod frameae quiddam edicitur, quod denique a montibus collibusque quare exultarint quaeritur. Novit namque Scriptura prosopopoeiam facere. De qua re in Tropis dixi. Divina scriptura verarum rerum omnia aliquando tribuit rerum similitudinibus. August. lib. 2. de Mirabilibus sacrae Scripturae, cap. 9. EXPLICATIO. Saul rex ad Pythonissam perrexit, ut ex mortuis aliquem sibi per suae artis incantationes suscitaret. quae cum quaereret ex eo, quem mortuum de somno cuperet resolvi? ille, etiam Samuelem velle respondit suscitari. suscitatus vero Samuel, Sauli quod eveniret, nunciat: Hac, inquiens, hora tu et filii tui mecum eritis. Sed et Israel tradam tecum in manum inimicorum eius. Qualiter ergo Samuel de pythonissa suscitari dicitur, quam Pythonissa daemoniacis incantationibus et praestigiis uti videretur. Et quomodo Saul, qui in viventibus prophetis Dei responsum non invenit, resuscitatum a morte prophetam audire meruit? Unde non hunc esse Samuelem illum prophetam, perfactum facilius intelligitur: sed diabolus, qui se transfert in angelum lucis, in phantasia Samuelis consideretur. Quod ex sermonibus eius recte dinoscitur: quoniam funesto Sauli dicebat, Tu et filii tui mecum eritis. Etenim si verus hic Samuel ostensus esset, nullo modo iniquum regem consortem suae felicitatis post mortem diceret. De hoc tropo alibi disserui. sic Virgilius in quit, Mirantur Iulum: intelligens cupidinem, speciem Iuli praese ferentem.