Latin
2.30.70 to 2.30.76
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.30.70-76
Unproofread scanNot analysed yet
Figuratae locutiones sacrae Scripturae suavius et iucundius nos afficiunt, quam si eadem sententa planis verbis diceretur. August. 2. de Doctrina Christiana, cap. 6. Ostendit huius rei causam Aristoteles in Rhetoricis: quia videlicet usitata fastidium, novitas autem voluptatem afferat. Nil fere de obscuritatibus sacrae Scripturae eruitur, quod non plantssime dictum alibi reperiatur. August. 2 de Doctrina Christiana, cap. 6. EXPLICATIO. Has duas regulas superiores Augustinus declarat unico Testamenti veteris loco, ex libro Canticorum: Dentes tui sicut grex tonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos creant, et non est sterilis in eis. Augustinus: Num aliud homo discit, quam cum illud planissimis verbis sine similitudinis adminiculo audiret? Et tamen nescio, quo modo suavius intueor sanctos, cum eos quasi dentes Ecclesiae video praecidere ab erroribus homines, atque in eius corpus, emollita duritia, quasi demersos mansesque transferre. Oves quoque iucundissime agnosco detonsas, oneribus secularibus tanquam velleribus positis: et ascendentes de lavacro, id est de baptismate: creare omnes geminos, id est duo praecepta dilectionis: et nullam esse ab isto sancto fructu sterilem video. Nemo igitur ambigit, et per similitudines libentius quaeque cognosci, et cum aliqua difficultate quaesita multo gratius inveniri. Qui enim prorsus non inveniunt quod quaerunt, fame laborant: qui autem non quaerunt, quia in promptu habent, fastidio saepe marcescunt. Magnifice igitur et salubriter Spiritus sanctus ita Scripturas sanctas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret. Propter unius verbi translationem, non totus locus figurate accipiendus est. August. 11. de Genes. ad literam, cap. 31. EXPLICATIO. In Genesi legimus, Adam et Evae oculos apertos fuisse, postquam de ligno vitae comederunt. Quod verbum, a pertos fuisse oculos eorum, translatitium est, et non proprium: cum constet, et Adam et Evam vidisse oculis fructum ligni pulchrum visu, et animalia et volatilia, quando adducta sunt ad eum, ut videret, quid vocaret ea. Vidit praeterea Evam, quando os ex ossibus suis appellavit. Ergo, Aperti sunt oculi, in alia significatione accipiendum est, quam in propria: non tamen, quod sequitur, figurate est accipiendum, sed historica narratione. Et Lucas Evangelista, cum diceret de illis duobus qui Emaus petebant, quod aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt Dominum in fractione panis. Non enim per viam clausis oculis ambulabant, sed eum cognoscere non valentibus. Sicut ergo ibi, sic in Genesi narratio figurata est, ut apertos oculos intelligamus, qui ante patebent.