Latin
2.30.93 to 2.30.98
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.30.93-98
Unproofread scanNot analysed yet
Parabolae non sunt ad verbum exponendae, ne multa sequantur absurda. Chrysostomus in capitulo tertio Matthaei, Homiliae decimatertia: et in capite decimonono eiusdem, Homilia sexagesinaquinta. Est enim parabola natura discrepantium rerum sub aliqua similitudine facta comparatio. Hieronymus in Marcum cap. 4. EXPLICATIO. Non oportet in parabolis nimia in singulis verbis cura perangi: sed cum quid per parabolam intenta didicerimus, inde utilitate collecta, nihil ulterius anxio est conatu investigandum. Hilarius octavo de Trinitate. Omnis comparatio ad intelligentiae formam praesumitur, ut id de quo agitur, secundum propositum exemplum assequamur. Hieron. More providentiae suae Dominus parabolas proponit, ut qui caelestia capere non poterant, per similitudines terrenas audita percipere potuissent, παραβολὴ Graeco vocabulo similitudo dicitur: quando illud quod intelligi volumus, per comparationes aliquas indicamus. Dictum est alibi in hoc opere de Parabolis. Sacrae literae habent, sed non ostentant eloquentiam. omnes namque virtutes et ornamenta eloquentia esse in Sacris literis, monstrare se posse, dicit August. 4. de Doctrina Christiana, cap. 6. 7. EXPLICATIO. Ambrosius Epistolarum lib. 8, epistola sexagesimatertia: Scriptores, inquit, divinorum librorum, quamvis non secundum artem scripserint, sed secundum gratiam, quae supra omnem artem est: ii tamen qui de arte scripserunt, de eorum scriptis artem invenerunt, et contulerunt commenta artis et magisteria. In arte quippe requiruntur praecipue, ut sit αἴτιον, ὕλη, ἀποτέλεσμα . Cum igitur legimus sanctum Isaac patridicere, Ecce ignis et ligna, ubi hostia? quid horum deest? Nam qui quaerit, dubitat: qui respondet quaerenti, pronunciat, et dubitationem absolvit. Ecce ignis, id est, αἴτιον :et ligna, id est, ὕλη ,quae Latine materia dicitur: tertium quid superest, nisi ἀποτέλεσμα ,id est definitio? quod filius quaesivit, pater retulit decenti, ubi est hostia? Deus, inquit, providebit sacrificium, fili. Ipse enim didicerat propheta, quid esset consummandae rei αἴτιον . Nam cum Moyses mitteretur ad populum Dei liberandum, ad regem Aegypti, ait: Quis sum ego, ut vadam, et educam populum a regis potestate? Respondit Dominus: Ego ero tecum. Interrogabat iterum Moyses: Quid dicam illis, si requirant, Quis est Dominus, qui misit te, et quod nomen est illi? Dixit Dominus: Ego sum qui sum, dices: Qui est, misit me. Hoc est verum nomen Dei, Esse semper. Respondit Moyses: Si non crediderint mihi, neque obedierint voci meae. dicentes: Quia non apparuit tibi Deus: quid dicam illis? Dedit illi signa facere, ut crederetur, quia a Domino missus est Tertio ait Moyses: Non sum dignus, et gracili voce sum, et tardiore lingua, quomodo me audiet Pharao? Vade, inquit Deus, et ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui. Interrogationes ergo illae in medio, et responsiones, habent sapientiae semina et theoriam. Gratum tamen est, quia ait, Ego ero tecum. Et quamvis dederit ei signa facere, tamen dubitanti iterum (ut scias, quia signa non credeatibus, promissum autem credentibus) respondit, ad infirmitatem vel meriti, vel voti: Ego aperiam es tuum, et instruam te quid debeas loqui. Perfectum ergo ἀποτέλεσμα servatum est. Habes hoc et in Evangellio: Petite, et dabitur vobis. Pete ἀπὸ τοῦ αἰτίου ,id est, ab auctore quaere. Habes ὕλην ,intelligibilia quibus quaetas. Pulsa, et aperit tibi Deus verbum. Quae petit, mens est, quae operatur sicut ignis intelligibilia, in quibus mentis ardor operatur, sicut ignis in lignis, aperit verbum tibi Deus. quod est ἀποτέλεσμα . Huiusmodi autem permulta habes in utriusque Testamenti libris. Rupertus abbas lib. 7. de Operibus Spiritas sancti, omnes Rhetoricae orationis partes in Scriptura sacra plenissime contineri, exemplis ex illa pentis ostendit. Quae quoniam ab eo fusissime explanantur, Lectorem ad illum mittimus.