Latin
2.30.99 to 2.30.108
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.30.99-108
Unproofread scanNot analysed yet
Non in hoc tantum sacri libri scripti sunt, ut res gestas narrent: sed ut allegorica in eis quaerantur. August. 15. de civitate Dei, cap. 27. EXPLICATIO. Quatenus in sacris Literis vel simplex sensus, vel etiam allegoria sit accipienda et urgenda, in capite de quatuor sensibus prolixius dictum est. Astegoria aliud praetendit in verbis, aliud significat in sensu. Non tamen est quaerenda in praeceptis, quae ad vitam pertinent, aut in his quae perspicua et manifesta sunt. Nam haec regula sanctorum Scripturarum est. Hieron. in epistolam ad Gal. cap. 4. et in cap. 4. Zachariae prophetae. In Allegoria omni haec Regula retinenda est, ut pro sententia praesentis loci consideretur, quod per similitudinem dicitur: August. in Psal. 8. EXPLICATIO. Regula haec pertinet ad omnes tropos, atque adeo omnino ad omnia obscura loca, quae accipere lumen, intelligentiamque suam, tum ex praecedentibus, ac sequentibus, tum et ex proposito ac sensu totius loci, materiaque de qua agitur, abunde in tractatu de modo legendi sacras Literas, ostendi: unde et huius Regulae expositio peti potest. Tropologia libera est, et his tantum legibus circumscripta, ut pietatem sequatur, et intelligentiae sermonisque contextum, nec in rebus multum inter se contrariis violenta sit copulandis. Neque enim eadem est historiae lex, et tropologiae. Hieron. in cap. 1. Abacuc. EXPLICATIO. Hieronymus in cap. 1 Ionae: Apostolus, inquit, Agar et Saram ad duo Testamenta refert: et tamen noomnia quae in historia illa narrantur, tropologice interpretari possumus. Et ad Ephesios, de Adam et Eva disputans, ait: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est. Ego autem dico, in Christo, et Ecclesia. Nunquid totum principium Geneseos, et fabricam mundi, et hominum conditionem, ad Christum et Ecclesiam referre possumus, quia hoc testimonio sit abusus Apostolus? Hoc enim quod scriptum est. Ideo relinquet homo patrem suum, referamus ad Christum, ut dicamus, eum in caelis patrem reliquisse Deum, ut gentium populus iungeretur Ecclesiae. Hoc quod sequitur, Matrem suam, quomodo possumus interpretari? Nisi forte dicamus, reliquisse eum caelestem Hierusalem, quae est mater sanctorum: et caetera multo his difficiliora.