Latin
SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, Quae servanda sint in Scripturarum intelligentia. Caput XXXVII
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.41
Unproofread scanNot analysed yet
Haec sunt, quae in intellectu divinarum Scripturarum custodire debemus: ea quae dicuntur, dicenti conveniant: ut a causis, pro quibus sunt dicta, non discrepent: ut concordent temporibus, locis, ordini, intentioni. Intentionem divinae Scripturae eam dicimus, quam ipse Dominus dixit: ut diligamus Dominum ex toto corde, et ex tota anima: et proximos tanquam nosipsos. Doctrinae autem corruptio est et contrartum, Deum non amare vel proximum. Huius contrarietatis causa quae sit. Causa malorum in ipsis est, qui mali sunt: quia dum libero arbitrio atque bene concesso inordinate utuntur rationales creaturae, et malitiae et poenae causa sibimet existunt.