Latin
SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, Unde libri religionis Catholicae asserantur. Caput XXXVIII
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.42
Unproofread scanNot analysed yet
Libros religionis nostrae divina inspiratione esse conscriptos, probamus ex multis: quorum primum est, ipsius Scripturae veritas: deinde ordo rerum, consonantia praeceptorum, modus locutionis sine ambitu, puritasque verborum: additur conscribentium et praedicantium qualitas, quod divina homines, ex celsa viles, infacundi subtilia, non nisi divino repleti spiritu tradidissent: tunc praedicationis virtus, quam dum (licet a paucis despectis) praedicaretur, obtinuit. Accedunt his testificatio contrariorum: ut Sibyllarum vel Philosophorum, expulsio adversariorum, utilitas consequentium, exitus eorum quae per acceptationes et figuras, praedictiones, quae praedicta sunt ad postremum, miracula iugiter facta, donec Scriptura ipsa susciperetur a gentibus: de qua hoc nunc ad maximum miraculum sufficit, quod ab omnibus suscepta cognoscitur.