Latin
SENTENTIAE AC REGULAE PATRUM DE RATIONE DISCENDI SACRAS LITERAS, TRACTATUS II, IUNILII LIBER SECUNDUS DE MATERIA SACRARUM LITERARUM, Ubi sit fides religionis necessaria. Caput XXXIX
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.32.43
Unproofread scanNot analysed yet
Si divinae Scripturae probationibus sufficiunt, quid necessaria sit religioni fides? Fides nostra super ratione quidem est, non tamen temerarie et irrationabiliter adsumitur. Ea enim quae ratio edocet, fides intelligit. Et ubi ratio defecerit, fides praecurrit. Non enim utcunque audita credimus, sed ea quae ratio non improbat. Verum quod consequi ad plenum non potest, fideli prudentia confitemur.