Latin
3.3.16 to 3.3.20
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.3.16-20
Unproofread scanNot analysed yet
16 Eadem vis est, cum aliquid esse aut fieri vel fore dicitur in aliquid: Ut Esa. 4, In die ita erit germen Domini in pulchritudinem et gloriam, et fructus terrae in magnificentiam et decorem reliquiis Israel, id est, Meschias non tantum erit gloriosus, sed et glorificus et magnificator conversis Israelitis. 17 Saepe vero fit, cum sic adiectiva aut concreta propalam praedicantia, mutantur in substantiva, dubium sit, an pro praedicato aut subiecto accipienda sint: ut, Gloria et magnificentia est opus eius: id est, opus eius est gloriosum et magnificum. Posset quis dubitare, an non potius sensus sit, quod quicquid est gloriosum et magnificum, id ab eo procedat ac fiat. 18 Aliquando talis loquutio, et praesertim praedicatum, in simile sui resolvendum est: ut Esa, 1, Eritque robur aut idolum in stupam, et factor eius in scintillam, et ardebunt simul ambo illi: id est, Tales illi erunt, vel ita peribunt. Sic Ies. 34, Convertentur flumina eius in picem, et pulvis eius in sulphur, eritque terra eius in picem ardentem: id est, Sic peribunt, ac si ita conflagrarent. 19 Saepe duplicant nomen rei, sine omni necessitate, non tamen sine aliqua emphasi aut gratia: ut, Os gladii, pro gladio. Deuter. 13, Percuties habitatores urbis illius in ore gladii, id est gladio. Filii hominum aut bovis, pro homines, boves. Exiccavit aquas maris rubri, id est mare rubrum. Sic Homerus saepe βιη ,vis Herculis, Achillis, aut Aeneae, pro ipsis ponit. Sic vulgo dicunt, Tua clementia, dignitas, humanitas, praestantia, pro Tu. Maiestas Caesarea aut regia huc adveniet, pro, Ipse rex aut Caesar. Hunc loquendi modum, vocat Erasmus mutationem personae in qualitatem. Tale quid videtur esse similitudo imaginis, iugum oneris, indignatio irae. 20 Epitheta, Quintilianus apposita vocat, alii attributa, sunt nomina aliis attributa, quae plerunque aliquam rei illius conditionem aut quasi descriptionem denotant.