Latin
3.3.21 to 3.3.26
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.3.21-26
Unproofread scanNot analysed yet
21 Plerunque sunt adiectiva, Hebraeis tamen etiam in substantivum vertuntur, ac in genitivo ponuntur, aut etiam aliter suo substantivo alligantur, ut in constructione Nominum dicam. 22 Aristoteles videtur voce Epitheti etiam appositiones et periphrases amplecti, sed nos tantum ea nunc vocabimus Epitheta, quae vel sunt adiectiva, vel in adiectiva facile resolvi possunt. Sumuntur vero in Sacris pene poetica quadam licentia, non tantum a causa efficiente aut finali, a materia aut forma, sed etiam ab effectibus: sicut poetae dicunt, Pallidam mortem, caligantes fenestras, caecam et silentem lunam, et lucos silentes. et omnino ab omnigenis circumstantiis. Rapina alicuius dicitur active et passive, quae ei abrepta est, vel quam ipse abripuit, Iud. 8, Det mihi quisque in aurem praedae suae. Isa 3, Rapina pauperis est in domibus vestris. Ponuntur autem non raro adiectiva aut Epitheta sola, pro subintellectis substantivis: ut, In excelsis, scilicet locis, benedixit in caelestibus, Paulus in Ephesiis et Philip. 1. 23 Aliquando substantiva ponuntur pro suis adiectivis et substantivis, ut potestates pro potestate praeditis, principatus pro principibus, sublimitates et profunditates pro rebus in sublimi et profundo existentibus. Ut in constructione Nominum dixi. 24 Epitheta autem si parce et scite adhibeantur, sermonem illustrant et gratum faciunt: sin copiose nimium, obscurant, aliquando etiam frigidum ac odiosum efficiunt. 25 Latini non ultra unum adiectivum uni substantivo semel, sine coniunctione adiiciunt: at Hebraei multa unico subiecto, partim per adiectiva, partim per substantiva vel in genitivo posita, vel aliis rationibus adiungunt: ut Rom. 1, Paulus servus IESU Christi, vocatus Apostolus, segregatus ad Evangelion Dei. Hic tria Epitheta audimus, et mox: De filio suo genito ex semine David, definito filio Domino nostro, etc. et mox: Omnibus existentibus Romae dilectis Dei, vocatis sanctis. 26 Dicunt vero Grammatici, Epitheta aut distinguere, aut minuere, aut augere. Luminaria magna, luminare maius, et luminare minus: tum distinguit ea luminaria ab aliis, tum auget: alterum auget, ac alterum minuit. Verum habent ea innumeros plane usus, praesertim autem ut aliquam rei proprietatem eo loco potissimum observandam inculcent auditori aut lectori. Ut cum minae Dei hominibus proponuntur, dicitur: Deus terribilis, fortis, iratus, zelotes, iudex, vindex in mille generationes, etc. Contra, cum consolationes, dicitur clemens aut misericors, propitius, fidelis aut verax, et aliis huius generis qualitatibus ornatus nobis monstratur.