Latin
3.3.27 to 3.3.32
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.3.27-32
Unproofread scanNot analysed yet
27 Quare praecipitur a Grammaticis et Rhetoribus, ut tantum ad rem scopumque praesentem facientia Epitheta unoquoque loco ponantur. Quod sacrae Literae diligenter observant. Accusant vero quidam Homerum, hanc praeceptionem non observantem: ut qui Achillem etiam in culinariis rebus versantem, celeri pedem nominet. Contra Vergilium laudant, qui in hoc non peccet. Verum non est nostri instituti prolixius de Epithetis disserere: tantum igitur monemus ea, quae in hoc genere ad solas sacras Literas pertinent. 28 Aliquando videri queant ociose ferme, Poetarum more, Epitheta cumulare, praesertim in genitivo posita. Ut, Aves caeli, pisces maris, pecora campi, ferae sylvae, etc. Credo id eos facere, ut rem tanto magis inculcent animoque infigant, aut etiam ante oculos proponant, vel denique sententiam efficiant pleniorem. 29 Aliquando praeter talia Epitheta etiam quaedam Hypotyposes, aut gestus rerum adduntur: ut Psal. 8, Pisces maris transeuntes semitas maris. illa discursatio piscium in oculos incurrit. 30 Tale quid est, quod evidentiae gratia interdum etiam ipsa instrumenta, quibus res confectae sunt, indicantur: ut, Caeli opera manuum aut digitorum tuorum. Quod simul opus Dei amplificat, et proponit eum tanquam artificem quendam nobis inspectantibus caelos fabricantem manibus et digitis sculpentem. 31 Haec vero et similia eo faciunt, ut rem totam illustrius exprimant, et simul veluti ante oculos ponant, eamque coram geri monstrent. Quod Aristoteles vocat ante oculos facere, et plurimum in Homero celebrat: de quo postea etiam proprio Capite agetur. 32 Circumloquuntur quoque multum nomina periphrasibus utendo: quod, teste Aristotele, orationem grandem, et simul sua veritate suavem, aliquando etiam plus aliquid continent. Periphrasis enim quam nudum nomen plerunque est efficacior. Sic pro olla, dicunt vas figuli: Psal. 2, Tanquam vas figuli confringes eos. Deut. 32, Sanguinem uvae biberunt, id est vinum. Luc. 23, Non bibam de germine vitis, id est de vino. Iohan. 8, Digito Dei daemonia eiicio, id est divina efficacia. Sic filius ovis aut bovis aut hominis, pro homine. Inter natos mulierum, id est inter homines. et, Discipulus quem diligebat IESUS, etc. Ego sum filius ancillae tuae, id est tuus verna.