Latin
3.7.7 to 3.7.8
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.7.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
7 Quod utraque collationum aut similitudinum particula, tum ea quae incipit collationem, tum ea quae applicat, nempe Sicut et Sic interdum desint, ac subintelligendae sint, in tractatione de Similitudinibus dictum est. 8 De adverbiorum geminatione generalis monitio est vera, nempe quod vel emphasin vel distributionem notet. Levit. 6, Struet sacerdos ligna mane mane, id est, quolibet matutino tempore. Quin Christus repetens dicit, Amen amen dico vobis: maiori quadam certitudine ac emphasi affirmat.