Latin
DE PARTIBUS ORATIONIS, TRACTATUS III, DE PRAEPOSITIONIBUS
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.8
Unproofread scanNot analysed yet
1 De praepositionibus illud unum in genere moneri posset, quod crebrius eas inter se connectant aut etiam componant, quam Latini: ut, De subter, A coram aliquo, A super, et similibus modis. De hac ipsa porro parte, et reliquis indeclinabilibus, non ita multum habeo, quod in genere monere possim, quod quidem tum alienum sit a Latina ac Graeca lingua, tum etiam transeat in Hebraismos, acipsas versiones, aut etiam in novum Testamentum Graecum, ut de eo lectorem Hebraeae linguae non studiosum moneri oporteat. Quaedam tamen non contemnenda nunc statim sub uno Syncategorematum titulo adiiciam. Porro, quae de singulis aliquibus harum partium voculis utiliter moneri possent, ea supra in singularum vocum expositione prolixius exposita sunt.