Latin
3.9.1 to 3.9.5
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 3.9.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
1 Syncategoremata aut consignificativae particulae, ut sunt praesertim praepositiones, adverbia et coniunctiones, recte suoque loco ac sensu posita, mirificam lucem simul et energiam, adde etiam suavitatem sermoni adferunt: quod in omnibus linguis est notissimum, testaturque id etiam Demetrius Phalereus, ut hoc nec exemplis, nec alia probatione indigeat. Sed in Hebraea lingua saepe admodum non suo loco posita reperiuntur: eoque non tantum non adserunt suum solitum commodum, sed etiam contrarium incommodum obscuritatis pariunt. Quod ut rectius devitari, et verus eorum usus ac sensus haberi queat, quibusdam exemplis illustrabo. 2 Praepositio aliquando contra suam naturam voci suae postponitur. Gen. 2, Formavit Deus hominem pulverem de terra, pro, de pulvere terrae: nisi quis velit pulverem per appositionem praecedentibus adnectere. Praepositio aliquando non suae debitae voci adiungitur. 3 Sicut, saepe non suo loco positum reperitur. Proverb. 20, Fremitus sicut leonis, ira regis: pro, sicut fremitus leonis. 1 Thess. 5, Ipsi enim plane scitis, quod dies ille Domini, ut fur in nocte, ita venturus sit: pro: quod ita ille dies Domini venturus sit, sicut fur. Ita, aut Sic, applicativa diei praeponenda essent, ita illa dies Domini sit ventura. Sic Psal. 90, Quis novit magnitudinem irae tuae, et sicut timor tuus ira tua: id est, quis timet te, (ponitur enim nomen pro verbo) secundum iram tuam? Vocula Sicut cum ira, non cum timore coniungi debebat. 4 Quod, coniunctio non suo loco posita aliquando reperitur: ut Gal. 1, Significo Evangelium meum, quod aut quia non est secundum hominem: pro, significo, quia Evangelium meum non sit ab homine. Rom. 6, Gratia Deo, quod fuistis servi peccati, sed ex animo obedivistis formae doctrinae. Coniunctio Quod non proprie videtur monstrare causam gratiarum actionis, seu illud bonum, de quo gaudeat: clarius esset: Gratias ago, quod cum essetis servi, obedivistis, etc.