Latin
4.3.19 to 4.3.23
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 4.3.19-23
Unproofread scanNot analysed yet
9 Alias secundum solam quandam externam speciem. Sic, Accedit regio, Act. 27. Ut, Provehimur portu, terraeque urbesque recedunt: sic, Finis et columnae terrae, lingent pulverem pedum tuorum: id est, se incurvabunt coram te, ut videantur lingere. Sic forte Gen. 3, Comedes terram: Linguis micatore trisulcis. Sic descriptiones caeli tristis aut laeti in sacris et tragoediis fiunt: quia tale miseris tristi tempore videtur, et laetum laetis. Sic exponunt, quod montes concurrerint navigantibus Miniis in Argo: quia navigantibus inter angustias promontoriorum, anteriora, ad quae accedunt, videntur a se invicem digredi, et posteriora loca denuo videntur congredi. Sic Pilatus vocat Iesum in inscriptione regem Iudaeorum: non secundum rei veritatem, suo iudicio, sed secundum accusationem et hominum sermones. Verum Deus ipsam rei veritatem sic testatam esse voluit. Iam saturati estis, iam ditati estis, absque nobis regnastis, 1. Corint. 4. Respicit Corinthiorum stultas persuasiones de seipsis, et simul est ironia. 10 Vicinum huic est, quod saepe eadem vocabula tum veris, tum et simulatis rebus tribuuntur. Esa. 58, Per totas dies quaerunt et scire volunt me: id est, Sic simulant, talem speciem praeseferunt. 11 Alias sola nominis communicatione: ut cum idola vocantur Dii, seductores vocantur Prophetae, Apostoli et aedificantes, et seductores aut lupi nominantur pastores. 12 Alias per Mimesin: Ne attigeris, ne contrectaveris. Ioan. 7, Novimus unde hic sit. Et ibidem: Nostris me, et unde sim nostis. id est, iactatis vos nosse. quod etiam ad concessionem referri posset. Sic illud Terentii: Non est quod dicas, alium quaerebam, iter hac habui, peristi. Sic Ieremias alludens ad Chaldaicam vocem exactorum dicit, Ubi est madheva: veluti imitando exactorum crudeles exactiones et minacia dicta. Madheva enim illis erat aurum tributarium. 13 Alias per Ironiam. 1 Corinth. 8, Omnes scientiam habemus. 1 Cor. 4, Iam saturati estis, iam ditati estis, sine nobis regnastis.