Latin
4.3.24 to 4.3.28
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 4.3.24-28
Unproofread scanNot analysed yet
14 Alias per concessionem quandam. 1. Cor. 4, Nos stulti ob Christum, vos aut sapientes in Christo: nos infirmi, vos autem validi: vos gloriosi, nos ignominiosi. Quod si etiam sermone imperitus sum, et non cognitione: 2 Cor. 11, id est, Fac sane me imperitum esse eloquentiae, ac non solidae sinceraeque Theologiae. 15 Alias per allusionem ad aliena verba: Ioan. 6, Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit. Fidem vocat opus, alludendo ad eorum verba: Quid faciemus, ut operemur opus Dei? Tale est illud Terentianum: Cur te ergo in hisce ego conspicor regionibus? T. Vobis fretus. P. Scis quam fretus. ubi illud Fretus posterius ponitur tantum allusione quadam ad responsum militis. 16 Alias secundum rei naturam. Sic aliqua dicuntur salubria aut insalubria, quia per se talia sunt. Sic Deus est omnibus palpabilis et obvius, aut facile agnosci potest, Actor. 17. et: Lex salutifera est, si per se inque natura consideretur. 17 Alias habita ratione personarum. Sic bonum fuisset Iudae non nasci. Bonum fuisset danti scandalum, prius fuisse submersum. Sic dicuntur medicinae ratione morbi et aegroti salubres. Aliud est per se notum, aliud nobis. Sic Deus est notus et ignotus hominibus Rom. 1. Act. 14, et 17, Per se quidem palpabilis, ipsorum autem culpa ignotus Deus, temporibus ignorantiae, ut ibi est. Sic: Lex est ministerium mortis, et auget peccatum. 18 Alias simpliciter aliquid dicitur, alias conditionaliter, et tamen sub specie simplicis sermonis. Cum omnia feceritis, dicite, servi inutiles sumus. Cum praeputium, quae legis sunt fecerit, Rom. 2. Quis mortalium omnia facit, aut quando tandem praeputium vere ea facit quae legis sunt? Non ergo illa simpliciter affirmantur: tametsi ibi sit potius Hebraismus in coniunctione Cum, ut alibi dictum est. Est etiam plena Regula, quod aliquando assertiva conditionaliter, et conditionalia interdum assertive dicantur.