Latin
5.2.52 to 5.2.69
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 5.2.52-69
Unproofread scanNot analysed yet
Et quintus habet duo: Libenter enim sustinetis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Etiam sextus bimembris est: Toleratis enim, si quis vos in servitutem redigit. Sequuntur tria caesa: Si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur. Deinde tria membra: Si quis in faciem vos caedit, secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmati simus. Additur trimembris circumitus: In quo autem quis audet in, insipientia dico, audeo et ego. Hinc iam singulis quibusque caesis interrogando positis, singula itidem caesa responsione redduntur tria tribus: Hebraei sunt? et ego. Israelitae sunt? et ego. Semen Abrahae sunt? et ego. Quarto autem caeso simili interrogatione posito, non alterius caesi, sed membri oppositione respondet: Ministri Christi sunt? et ego. Ut insipiens dico, super ego. Iam caesa quatuor sequentia, remota, decentissime interrogatione funduntur: In laboribus plurimum, in carceribus abundantius: In plagis supra modum, in mortibus frequenter. Deinde interponitur brevis circumitus, quoniam suspensa pronunciatione distinguendum est: A` Iudaeis quinquies, ut hoc sit unum membrum, cui connectitur alterum: Quadraginta una minus accepi. Indereditur ad caesa, et ponuntur tria: Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci. Sequitur membrum: Nocte ac die in profundo maris fui. Deinde quatuordecim caesa decentissimo impetu profluunt: In itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere: periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto: periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in labore et aerumna, in vigiliis saepius: in fame et siti, in ieiuniis multis: in frigore et nuditate. Posthaec interponit trimembrum circumitum praeter illa quae extrinsecus sunt: En cursus in me quotidianus, solicitudo omnium Ecclesiarum: et hinc duo membra percontatione subiungit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Postremo totus iste quasi anhelans locus, bimembri circuitu terminatur: Si gloriari oportet in iis, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor.