Latin
5.2.70 to 5.2.73
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 5.2.70-73
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero post hunc impetum interposita narratiuncula quodam modo requiescit, et requiescere facit auditorem, quid decoris, quid delectationis habeat, satis dici non potest. Sequitur enim dicens: Deus et pater Domini nostri Iesu Christi scit, qui est benedictus in secula, quod non mentior. Ac deinde quomodo periclitatus fuerit, et quomodo evaserit, brevissime narrat. Longum est caetera persequi, vel in aliis sanctarum Scripturarum locis ista monstrare. Quid si etiam figuras locutionis, quae illa arte traduntur iis saltem, quae de Apostoli eloquio commemoravi, ostendere voluissem? Nonne facilus graves homines me nimium quam quisquam studiosorum sibi sufficientem putarent? Haec omnia quoniam a magistris docentur, pro magno habentur, magno precio emuntur, magna iactatione venduntur: quam iactationem etiam ego redolere vereor, dum ista sic differo. Sed male doctis hominibus respondendum fuit, qui nostros authores contemnendos putant: non quia non habent, sed quia non ostentant, quam nimis isti diligunt eloquentiam. Sed forte quis putat, tanquam eloquentem, nostrum elegisse me apostolum Paulum. Videtur enim, ubi ait, Et si imperitus sermone, sed non scientia, quasi concedendo obtrectatoribus sic locutus, non tanquam id verum agnosceret confitendum. Si autem dixisset, Imperitus quidem sermone, (et non addidisset:) Sed non scientia: nullo modo aliud posset intelligi. Scientiam plane non cunctatus est profiteri, sine qua esse doctor gentium non valeret. Certe si quid eius proferimus ad exemplum eloquentiae, ex illis epistolis utique proferimus, quas etiam ipsi obtrectatores eius, qui sermonem praesentis contemptibilem putari volebant, graves et fortes esse confessi sunt. Dicendum ergo mihi aliquid esse video et de eloquentia prophetarum, ubi per Tropologiam multa obteguntur. Quae quanto magis translatis verbis videntur operiri: tanto magis, cum fuerint aperta, dulcescunt. Sed hoc loco tale aliquid commemorare debeo, ubi quae dicta sunt, non cogar exponere, sed commendem tantum quomodo dicta sint. Et ex illius prophetae libro potissimum hoc faciam, qui se pastorem vel armentarium fuisse dicit, atque inde divinitus ablatum atque missum, ut Dei populo prophetaret. Non autem secundum septuaginta interpretes, qui etiam ipsi divino spiritu interpretati, ob hoc aliter videntur nonnulla dixisse, ut ad spiritualem sensum scrutandum magis admoneretur lectoris intentio: unde etiam obscuriora nonnulla, quia magis tropica sunt eorum: sed sicut ex Hebraeo in Latinum eloquium, presbytero Hieronymo utriusque linguae perito interpretante, translata sunt.