Latin
5.2.75 to 5.2.76
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 5.2.75-76
Unproofread scanNot analysed yet
Ista sex membra tres bimembres circumitus reddiderunt. Non enim ait: Qui separati estis in diem malum, qui appropinquatis solio iniquitatis, qui dormitis in lectis eburneis, qui lascivitis in stratis vestris, qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti. Quod si ita diceretur, esset quidem et hoc pulcrum, ut ab uno pronomine repetito, omnia sex membra decurrerent, et pronunciantis voce singula finirentur: sed pulchrius factum est, ut eidem pronomini essent bina subnexa, quae tres sententias explicarent. Unam ad captivitatis praenunciationem. Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis. Alteram ad libidinem, Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris. Ad voracitatem vero tertium pertinentem, Qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti: ut in potestate sit pronunciantis, utrum singula finiat, ut membra sint sex, an primum et tertium et quintum voce suspendat, et secundum primo, quartum tertio, sextum quinto connectendo, tres bimembres circuitus decentissime faciat: unum, quo calamitas imminens: alterum, quo lectus impurus: tertium quo prodiga mensa monstretur. Deinde luxuriosam remordet aurium voluptatem, ubi cum dixisset, Qui canitis ad vocem Psalterii, quoniam potest exerceri sapienter a sapientibus Musica, mirabili decore dicendi invectionis impetu relaxato, et non ad illos, sed de illis iam loquens: ut nos Musicam sapientis a Musica luxuriantis distinguere commoneret, non ait, Qui canitis ad vocem Psalterii, et sicut David vobis persuadetis vos habere vasa cantici: sed cum illud ad illos dixisset, quod luxuriosi audire deberent, Qui canitis ad vocem Psalterii: imperitiam quoque eorum aliis quodammodo indicavit, adiungens, Sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti. Tria haec melius pronunciantur, si suspensis duobus prioribus membris circumitus tertio finiatur. Iam vero quid his omnibus adiicitur? Et nihil patiebantur super contritione Ioseph, sive continuatim dicatur, ut unum sit membrum, sive decentius suspendatur, Et nihil patiebantur, et post hanc distinctionem inferatur Super contritione Ioseph, atque sit bimembris circumitus: miro decore non dictum est, Nihil patiebantur super contritione fratris; sed positus est pro fratre Ioseph, ut quicunque frater proprio significaretur eius nomine, cuivis ex fratribus fama praeclara est, vel in malis quae pendit, vel in bonis quae rependit.