Latin
5.2.77 to 5.2.78
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 5.2.77-78
Unproofread scanNot analysed yet
Iste certe Tropus, ubi Ioseph quemcunque fratrem facit intelligi, nescio utrum illa quam didicimus et docuimus arte tradatur. Quam sit tamen pulcher, et quemadmodum afficiat legentes atque intelligentes, non opus est cuiquam dici, si ipse non sentit: et plura quidem quae pertinent ad praecepta eloquentiae, in hoc ipso loco, quem pro exemplo posuimus, possunt reperiri. Sed bonum auditorem non tam si diligenter discutiatur instruit, quam si ardenter pronuncietur accendit. Neque enim haec humana industria composita, sed divina mente sunt fusa et sapienter et eloquenter, non intenta in eloquentiam (sapientia) sed a sapientia non recedente eloquentia. Si enim, sicut quidam disertissimi atque acutissimi viri videre ac dicere potuerunt, ea quae velut oratoria arte dicuntur, non observarentur et notarentur, et in hanc doctrinam redigerentur, nisi prius in oratorum invenirentur ingeniis: quid mirum, si et in istis inveniuntur, quos ille misit qui facit ingenia? Quapropter et eloquentes quidem, non solum sapientes canonicos nostros authores doctoresque fateamur, tali eloquentia usos, qualis personis eiusmodi congruebat.