Latin
6.2.19 to 6.2.21
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 6.2.19-21
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hac eadem Synecdoches inscitia ortus est et ille pestilens et antiquus error, in quo et Chrysostomus fuit, quod scilicet plures essent modi consequendae remissionis peccatorum: quia alias aliis suis fructibus, vera poenitentia passim in sacris Literis descripta est cum adiuncta promissione remissionis peccatorum. Observanda igitur haec forma sermonis est, ut eiusmodi locos rectius intelligere possimus. Quid enim magis impium aut absurdum, quam cum vere sit unicus agnus Dei tollens peccata mundi: et non sit aliud nomen sub caelo datum, per quod sanctificari queamus, tamen multas remissionis peccatorum vias fingere? quem pestilentissimum errorem etiam nunc Iesuitae in suis Mahometanis Catechismis urgent. Addamus autem et hanc sequentem Regulam, non omnino inutilem (ut spero) quandoquidem ex eadem sermonis figura oritur, et similes Scripturae locutiones ac conciones declarat. Laudantur saepe aliqua, aut vituperantur in sacris Literis, non quod sua natura bona malave sint: sed quia malarum aut bonarum rerum sunt effectus aut signa: ut Luc. 17, improbatur bibere, comedere, vendere, emere, nubere, ducere uxores, plantare, aedificare, postremi seculi, Sodomitarum ac prioris mundi: quae tamen omnia a Deo instituta sunt. Et Lucae 16, splendidus vestitus ac victus divitis illius improbatur. Quod fit non ideo, quod illa per sese mala sint, sed quod nimium horum studium sit certissimum securitatis, impoenitentiae, imo et Epicureismi signum. Sic Ier. 36, reprehenditur rex Iohakim, quod non laceraverit vestes suas, cum audiret legi minas Dei in prophetia Ieremiae. hoc enim erat signum impoenitentiae. Contra probatur laceratio vestis â Iosia facta, 2. Reg. 22, et tusio pectoris publicani, et similia: quia erant signa intus vere fracti ac contriti animi. Ea ratione et ieiunia aliique omnes corporis cruciatus Deo probantur, quando nempe sunt effectus contriti animi. quando vero non ex contrito corde naturaliter profluunt, sed ex voluntate artificialiter, displicent Deo, tanquam res hypocriticae: ut apparet Ier. 14, Isa. 58, Zach. 7.