Latin
6.2.22 to 6.2.24
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 6.2.22-24
Unproofread scanNot analysed yet
Cavendum itaque, ne, cum haec externa tantum eatenus in Scriptura probentur, quatenus sunt signa pietatis, et non quod in se aliquam praestantiam habeant: nos cum hypocritis, externa signa pro rebus ipsis, veraque pietate amplectamur: ut Isa. 58, Iudaei neglecta vera animi contritione, foris tantum corpus ieiunio cruciabant, et incurvicervico capite pallidi (ut nostri monachi) incedebant. Item ut ex Ioel. 2 apparet, lacerabant vestes, et non cor: cum contra potius faciendum fuisset, ut Propheta inquit: Lacerate corda vestra, et non vestes vestras. Et Isa. 58 dicit Deus, verum ieiunium ac Deo placens esse, non externas afflictiones: sed desistere vexare proximum, ac incipere ei benefacere: id est, veram cordis conversionem ad Deum. Semper sane hypocritae tantum externas quasdam actiones ceremoniasque, ut gestus, vestes et similia opera piorum hominum ac sanctorum patrum, amplexi sunt: quae tamen fuerunt tantum tenuissima signa ac veluti umbrae quaedam illorum vere pii cordis. Huc referantur etiam reprehensiones sacrificiorum divinitus mandatorum, quae passim in sacris literis leguntur: quorum nimium studium indicat inscitiam et neglectionem verae pietatis, dum pravo intellectu proram ac puppim religiositatis in illis externis rebus collocant. Ac posses hanc Regulam ampliare, quod non tantum res mediae interdum ideo solum vel laudantur vel vituperantur, quod rerum bonarum aut malarum signa sunt: sed etiam, quod bonae res, a Deo mandatae, interdum vituperentur, et contra res prohibitae laudentur, non per sese, aut propter suam naturam: sed quia sunt indicia, notae aut effectus rerum bonarum aut malarum: sicut antea de ieiunio et sacrificiis dictum est, quae vituperantur ob internam hypocrisin, opinionemque operis operati, et alias illorum pravas sententias. Contra res mala in Iona laudatur, quod Rex prohibuerat, ne quis comedat: quod proculdubio non citra laesionem valetudinis multorum factum est, quia id erat signum contriti et poenitentis animi.