Latin
7.2.1 to 7.2.6
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 7.2.1-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quartum caput est de forma totius actionis ab initio usque ad finem. Quae cum multiplex sit, non facile est eam circumscribere. Hîc vero res maximi momenti agitur, summaque est prudentia ad vigilandum. Non enim omnino male, etiam Luthero teste, D. Gregorius cognomento Theologus queritur, plerunque synodorum exitus esse infelices. Quia nimia sit doctorum philonikia et philarchia, rixositas, et dominandi cupiditas. Hoc sane tempore, si unquam aliâs, duo summa eaque contraria mala, nempe tyrannicus fastus quorundam doctorum ac potentum, et servilis prosopolepsia aliorum mira concordia in Ecclesia, praesertim in Papatu grassantur, ac ingens damnum veritati ac Religioni dant. Alii enim Doctores adeo quodam regio spiritu tument, ut quidlibet pro arbitrio agere, dicere ac docere ausint: alii contra tam servili prosopolepsia fascinati iacent, ut nihil non ab illis eximiis dictum vel sine omni diiudicatione, vel etiam contra conscientiam comprobent. Quae duo ingentia mala si non caveantur, plurimum periculi sunt in synodo veritati allatura. Ut igitur eis aliquo modo obvietur, ac resistatur, dicendum est de quibusdam regulis, nostro iudicio, veritati utilibus, quae nobis iam decidunt. De aliis proculdubio alii sapientiores monebunt, et de aliquibus forte in re praesenti de communi consensu deliberabitur et statuetur: tametsi de omnibus prius statui multo tutius commodiusque foret. Primum, tota actio omnesque eius partes eo directa atque ita formata sit, ut ad veritatis conservationem, errorum extirpationem, gloriam Dei, et publicam utilitatem spectet et referatur. Hîc enim primarius finis ac scopus totius huius synodi, ut supra est dictum, esse deberet. Secundo, scribit Philippus in Germanica praefatione Ratisponensis Interim, non raro id accidere, ut aliquot potentes cum paucis Theologis consusurrent et conspirent, seu ut ipse inquit, die koepffe zusamen stecken ,et Religionem pro suo arbitrio forment, inconsultis aliis. Quod et hoc tempore a quibusdam agi astute propalam cernitur. Tales igitur conspirationes omnino in pia synodo cavendae sunt.