Latin
7.2.7 to 7.2.11
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 7.2.7-11
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio, sumatur temporis satis ad agendum et cognoscendum, ne quid in tantis rebus, ut fieri solet, temere inconsideranterque praecipitetur: neve quis tardior, nimia festinatione, et aliorum industria, aut etiam astutia, obruatur et opprimatur. Quarto, omnes qui quoquo modo huic synodo adiungentur, aut aliquid in ea agent, sacrosancto iuramento gravissime obligentur ad inquirendam et promovendam veritatem omni studio ac diligentia, et ad extirpandos errores, nulla penitus ullius hominis aut affectus habita ratione, ut et paulo ante dictum est. Quinto, dicendum esset de praesidentibus ac gubernatoribus, qui si quae aliae personae maxima pientissimaque diligentia deligantur, certis legibus instruantur, gravissimoque iuramento in sententiam modo indicatam obstringantur. Utile verô admodum, vel necessarium potius esset, ipsosmet principes vel omnes, vel aliquos saltem eorum interesse: imo aliquos ex eis praeesse synodo; quo et modestius et quietius omnia agerentur, et quorundam importunitas, ambitio, et imperiositas reprimeretur, omniaque tanto magis ordine, iuste, modeste ac pie agerentur. Et denique, quo ipsi audita utraque parte suis, non alienis auribus, tanto certiores essent, quidnam verum aut falsum in istis controversiis esset, eoque rectius et securius pronunciare ac exequi, quae iusta piaque sunt, in suo regimine ac regione possent, qui vel maxime ad servandas leges disputationis gravissime obligentur. Sexto, norma iudicii sit in iure, seu quatenus de facti aut sententiae qualitate disputatur, Verbum Dei, tria Symbola, Confessio Augustana, Apologia, et Smalkaldici articuli. Aliquid valeant et primitivae Ecclesiae Concilia, aliaque piorum hominum scripta ac sententiae: non tamen tantum, ut ullo modo cum verbo Dei comparentur. Lutheri nihilominus constans et perpetua sententia, tanquam electi organi Dei ad instaurandum Evangelium divinitus hoc tempore excitati, seu ultimi Eliae, plus aliis valeat. Septimo, in synodis olim plerunque ita factitatum esse videtur, ut proposita quaestione, mox omnes Patres ordine de ea consulerentur, quidnam singuli sentirent. Utilius verô longe futurum existimamus, si mox, post propositionem, disputatio accurata, ex verbo Dei, de proposita controversia, inter actores et reos, Dialectica potius ratione quam Rhetorica institueretur: quia ita pie et solerter quaestio examinaretur, ut verbum Dei convincens et constringens errantem, omnibus monstraret, quid sit verum, quid falsum, in proposita controversia.