Latin
7.2.1 to 7.2.3
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 7.2.1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea declarat synodus, hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse, ut in Sacramentorum dispensatione, salva illorum substantia, ea statueret vel mutaret, quae suscipientium utilitati, seu ipsorum sacramentorum venerationi, pro rerum, temporum et locorum varietate magis expedire iudicaret. Id autem Apostolus non obscure visus est innuisse, cum ait 1 Cor. 4: Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Atque ipsum quidem hac potestate usum esse satis constat, cum in multis aliis, tum et in hoc ipso sacramento, cum ordinatis nonnullis circa eius usum, Caetera (inquit 1 Cor. 11. )cum venero, disponam. Contra vero haec sola potestas perpetuo Ecclesiae in sacramentis, verbo ac ordinationibus Christi fuit, Audi filia, et inclina aurem tuam. Qui salverit unum de mandatis hisce minimis, minimus vocabitur in regno caelorum. Et, Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt. Et, Vos dico amicos meos, si feceritis quaecunque ego praecipio vobis. Ipsemet viventis Dei filius testatur ac protestatur, se non habere ius mutandi vel minimum quid, in iis quae doceat, ac Ecclesiae suae tradat, (nedum ut illud Ecclesiae tradiderit) inquiens: Ego ex meipso non sum loquutus, sed qui misit me pater, ipse mandatum mihi dedit, quid dicam, et quid loquar: et scio, quod mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi pater, sic loquor. Audet Babylonica Thais, in suo venenato Iure clamare, sibi quidem docendi et imperandi munus traditum esse, aliis vero tantum obediendi necessitatem incumbere. At haec ipsa regula est in populo Dei immota et caelitus sancita: ut solus Deus sit unicus Religionis magister aut praeceptor, solus ille praescribat, ordinet ac doceat id quod ipsi videtur: totum vero genus humanum tantum audiat, credat et obediat, Hunc hunc audite. Et, Audi filia, et inclina aurem tuam. Solius Dei est, in Religione ordinare ac decernere: Ecclesiae vero, totique generi humano, sola discendi et obediendi necessitas restat.