Latin
7.2.4 to 7.2.8
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 7.2.4-8
Unproofread scanNot analysed yet
Dicunt illi, Servata sacramenti substantia. Praeclare autem ista mutilatio servat substantiam sacramenti, ut isti impostores in speciem iactant, ut miseros Christi pusillos decipiant. An enim non sunt duae primariae partes substantiae sacramentorum, nempe Elementum et Verbum? quorum utrunque mutilant, ut nec ipsi quidem negant. Nam et calicem aut vinum ex hoc sacrosancto filii Dei testamento subtrahunt: et totum verbum ad eam speciem pertinens auferunt, nempe, Et accepto poculo gratiis actis dedit illis dicens, Bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus novi Testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. et quae alia Paulus adiungit. Sic porro foede abrepto verbo et promissione filii Dei, de dando sanguine, unde tandem certo constabit, dari communicantibus sanguinem? Neque enim frustra filius Dei de altera tantum parte elementi, seu de solo pane dixit, Hoc est corpus: et de solo vino, Hic est sanguis. Sacramenta Dei non ex Physicis concomitantiis, sed ex solo verbo ac institutione Dei dependent, suamque essentiam sortiuntur. Sublato vero verbo, mandato et institutione Dei, sacramenta plane desinunt esse. Sic ergo sacrilege cum substantiales huius sacrosancti sacramenti partes, nempe tum elementum tum et verbum, mutilent et truncent, quomodo et vere docere possunt se servare integram substantiam? Verum istam longe desperatissimam coniuratorum Antichristi audaciam nihil pudet, manifeste contra palpabilem veritatem quidvis pronunciare et blaterare. Vae illi, qui se tam crassa impostura decipi patiatur. Dicunt sibi licere ea corrigere ac statuere in hoc sacramento, quae vel hominum saluti, vel huius sacramenti dignitati conveniant. O'sacrilegam audaciam. Num ergo Tridentina cohors melius novit aut instituere potest, quid vel saluti hominum, vel dignitati sacramentorum conveniat: quam ipsemet caelestis magister, et unica via, veritas et vita, vel etiam, eius caelestis pater, cuius praescriptum filius, ut supra audivimus, exactissime secutus est?