Latin
7.3.1 to 7.3.5
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 7.3.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quo vero omnia meliori ordine ac modo, et ad inquisitionem veritatis utilius in ipsa disputatione agantur: volumus regulas quasdam disputationis simul proponere, tametsi supra aliquae earum iam recitatae sint. Cum enim omnis fructus ac utilitas synodi, nempe veritatis illustratio, et errorum condemnatio, ex ipsa disputatione potissimum dependeat: merito omnibus summo studio ac diligentia in id incumbendum est, ut illa scrutatio Scripturae ac inquisitio veritatis legitime, pie ac utiliter peragatur. In hunc igitur utilem conatum nos quoque nostrum symbolum propositis hisce regulis conferre voluimus. Ut vero alia omnia, sic et haec ipsa rectius monentium fratrum ac dominorum iudicio subiicimus. 1 Ante omnia in disputatione adsit adhibeaturque timor et invocatio Dei, utis nos suo spiritu deducat in omnem veritatem, represso spiritu mandacii et erroris. Nam et veritatis illustratio ac conservatio ac explosio omnium longe difficillima est, maximeque divina ope indigens, et timor Dei initium et caput sapientiae est. Deus enim adest timentibus se, suo Spiritu Sancto eos regens, et qui eum timent, serium studium veritatis habent, et in disputatione adhibent. 2 Praestetur omnino initio disputationis iuramentum calumniae. Quod si usquam in litibus adhiberi debet, hîc certe ante omnia, ubi res longe maximae aguntur, sicut ipsemet Dominus et Apostoli in asserenda vera doctrina saepe fecerunt. Ubi etiam iustius est eum in testem invocari, quam ubi de gloria religioneque ipsius agitur? Sic et Prophetae perpetuo eum in testem adhibent, dicentes: Sic dicit Dominus, et os Domini loquutum est. 3 Observetur etiam diligenter illa Platonica regula in Menone: πραότορον καὶ διαλεκτικώτορον ἀποκρίνεσθαι ,ut mansuete ac quiete, et simul Dialectice aut certa methodo ac ratione disputetur. Nam et perturbationes affectuum et sententiarum confusiones, impediuntanimum, ne possit cernere verum. 4 Reiicimus tamen hîc illas Dialecticas astutias, fraudes et argutias, laqueos et tendiculas malitiose conquisitas, quibus olim Sophistae, et postea etiam Scholastici magis ad exercitium, aut etiam ingenii industriae ve ostentationem, quam ad veritatis inquisitionem aut illustrationem, vel ad Ecclesiae aedificationem sunt abusi: de quibus etiam Top. 8. Aristoteles praecipit, cum docet, quomodo sit occultandus scopus, aut mens nostra, quomodo adversarius incautus circumveniendus, et similia. Nam spiritus Domini, et ipsa caelestis veritas, nec vult nos furari victoriam, ut ille magnanimis heros olim dixerat: nec probat, ut magis industria actoris, aut socordia inscitiave errantis, victoria obtenta esse videatur, quam ipsius rei evidenti bonitate, et gladio verbi Domini invicto, omniaque penetrante acumine, ne et gloria Deo debita ad homines transferatur, et fides nostra (ut Paulus inquit) super persuasibilia humanae sapientiae verba, non super immotam ac invictam Dei veritatem fundata esse videatur.