Latin
7.3.6 to 7.3.13
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 7.3.6-13
Unproofread scanNot analysed yet
5 Semper initio constituantur certae et categoricae propositiones proprio ac perspicuo sermone, de quibus disputandum est, idque exprioribus actis et scriptis, ut clare constet, tum de quo agatur, tum et quid ei adscribatur, seu tum subiectum, tum praedicatum. In quibus si quid adhuc obscuri erit, liceat alterutri parti petere explicationem, ne accidat, quod Paulus de seductis et seductoribus inquit: Non attendentes neque quid, neque de quo loquantur. 6 Conveniat etiam de vicinis propositionibus, de quibus non est lis, quo etiam inde aliquid adiumenti ad illustrationem veritatis, et decisionem litis peti queat, et praeterea ne a controversis ad non controversas ob vicinitatem fiat declinatio, ut solent qui malam causam habent, ab odiosiore scopo ad aliquid vicinum et plausibilius latenter confugere. 7 Conveniat et de aliquarum praecipuarum vocum significatione, quarum maior videtur fore in disputatione usus. Quod si etiam de aliquibus rerum ad propositam materiam pertinentium definitionibus Antagonistae recte pacisci possent, id quoque utile esset. 8 Servetur ante omnia praeceptum Paulinum, ut vitemus et fugiamus λογομαχίας, βεβήλους κενοφωνίας ,et μωρὰς ἀπαιδεύτους καὶ ἀποράντους ζητήσεις :id est, verborum rixas, profanas vocum inanitates, stultas, indoctas et inexplicabiles quaestiones. Quibus malis artibus satan eiusque organa delectantur, et veritatem simplicesque involvunt, perturbant et illaqueant. 9 Non liceat ambigue, obscure, figurate aut generaliter loqui, sed quoad fieri potest proprie et apposite, ut et intelligere sese invicem disputatores, et alter alterum in certo sensu retinere possit. 10 Sermo intelligatur, ut bonus ac intelligens vir communiter eum accipiat, in tali rerum statu, et talibus circumstantiis recte expensis. 11 Liceat disputantibus sua dicta explicare, si non recte accipiantur, ita tamen, ut ne saepius sensum varient, sed in uno aliquo certo constanter persistant, ne totum colloquium incertum fluctuet. 12 Omni diligentia caveantur digressiones, praesertim prolixiores, ad quascunque demum materias, etiamsi sint prorsus negotio vicinae, modo non sint ad examinandam veritatem propositarum sententiarum extreme necessaria.