Latin
7.3.14 to 7.3.21
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 7.3.14-21
Unproofread scanNot analysed yet
13 Ideo non liceat etiam alteri parti ad alterius digressionem prolixius et plenius respondere, sed hoc solum sufficiat, ostendisse perspicue adversarium extra septa digressum esse, et aliena a scopo ac praesenti argumento aut sententia, quae nonc examinanda est, attulisse. 14 Quinetiam non admittantur explicationes aut tractationes earum ipsarum rerum de quibus agitur, nisi ubi prorsus necesse est, et tantum eatenus, quatenus ad praesens negotium necesse est. Non enim hîc institutio, sed disputatio est. Non igitur tota materia explicanda est, sed tantum certae sententiae, an verae aut falsae sint, examinandae. 15 Non proponantur semel ultra unum, ad summum duo argumenta, aut etiam testimonia Scripturae, ut supra dictum est, ne copia ipsa diiudicationem et explicationem impediat. 16 Repetat respondens argumentum brevissime, uti moris est, quo appareat, an recte aut perperam adversarii sententiam acceperit: et quo clarius appareat, an ipse quoque apposite ad rem respondere, aut sciens vel insciens a scopo aberret, et ad aliquid aliud digrediatur. 17 Nullo modo liceat a proposito argumento ante eius finem, multo minus a proposito themate discedere ad alia, ulla occasione aut praetextu. 18 Omni studio in tota argumentatione tendatur ad certas et firmas aliquas conclusiones, ne temere ac diu sudemus, et clamemus, nihil certi concludentes aut decernentes, fiatque iuxta illud Paulinum: Semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. 19 Non liceat alteri alterum interrogare, nisi de rebus ad praesentem controversiam extreme necessariis: nec sint interrogationes captiosae aut Sophisticae, eoque liceat respondenti mox responsum explicare, si adversarius eo aliorsum aut in alio sensu abuti vellet, quam respondentis mens sententiaque fuit. 20 Liceat etiam interrogato, si quaestionem aut non satis intelligit, aut ambiguam captiosamque esse putat, ante certam et categoricam responsionem, expositionem eius petere ab interrogante, vel ipsi eam exponere, quonammodo ipse eam intelligat: et porro quaerere, an is sensus aut mens quaestionis aut interrogantis sit, aut alius.