Latin
7.3.35 to 7.3.39
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 7.3.35-39
Unproofread scanNot analysed yet
32 Exulet autem hîc τὸ αὐτὸς ἔφα ,abigatur Philosophia, aut omnino caeca aut potius stulta ratio, sicut Lutherus, piae memoriae, solitus est de ea lepide dicere: Taceat mulier in Ecclesia: praesertim ubi veritas sententiarum ad Lydium lapidem erit accurate exploranda, probanda aut confutanda. Nam in aliquibus explicationibus aliquando minus periculose adhibetur. 33 Verborum ornatus et figurarum splendor, et totius styli polities ac fulgor, ipsa denique pronunciatio ac gestus, qua nihil est inanius ac levius, adeo multum in hac corrupta natura possunt, ut soli pronunciatione Demosthenes summus Oratorum non inmmerito primas, secundas ac tertias partes tribuerit. Hisce armis, sicut et aliis naturae et ingenii dotibus, plerunque sunt instructiores seductores, quam synceri doctores. Sicut et Paulus facundia adversariorum gravatus, diserte fatetur, se imperitum sermonis esse, etiam si res ipsas multo rectius et intellexerit, et syncerius proposuerit, quam illi disertissimi seductores. Sicut Rom. . 16, eis tribuit mirificam gratiam in docendo χρηστολογίας καὶ εὐλογίας ,id est, ut Lutherus vertit, Suesse und prechtige wort, quibus corda simplicium decipiant. Quare videant iterum atque iterum, tum defensores veritatis, tum et iudices, ut in solam rerum veritatem, bonitatem ac soliditatem, et verbi Dei lucernam ipsis in obscuro loco ac rebus fidelissime praelucentem, omni studio curaque intenti sint, non solum neglectis, sed etiam suspectis habitis omnibus illis ornamentis aut etiam nugamentis et imposturis humanae solertiae, industriae, facundiae, gratiae, et authoritatis, aut etiam dignitatis in agendo. 34 D. Georgius Nazianzenus, cum multa alia praeclare dicit contra Sophisticas tentationes, tum et illud, Non id agendum esse, ut versatili vehementique lingua nobiliora aut probabiliora dicta splendide exaggeremus: sed ut in rerum veritate exploranda sedulo solerterque elaboremus ac desudemus. 35 Idem etiam prolixius istam Sophisticam ostentatricemque Theologiam et disputandi rationem, magis praestigiatorum more ad applausum vulgi conciliandum et imperitiores fascinandos, quam veritatem illustrandam aut errores refutandos comparatam, insectatur: cuius verba (quoniam hoc quoque tempore ista pestis grassatur) adscribemus: Cur captionibus quasi aranearum telis infirmiores simplicioresque illaqueas? Idque vis videri facinus plane scitum et grande? Cur contra fidem excitas crabrones? Cur Dialecticorum observationes adversus nos pueriliter adeo effutis, non aliter ac fabulae olim contra Deum produxêre Gigantes? Cur novam Theologiae officinam aedificas, ac in eam homines, ut quisque leviss. est, et viri vocabulo indignus, evocas, veluti sordes in unam quandam sentinam converrens? Nec hoc contentus, eos iam ante effeminatos tuis adulationibus effeminatiores reddis: interim astute moliens, ur eorum stulticia tibi in lucrum cedat? Quod si et his contradicis, et nequaquam tibi utalia sequaris, persuaderi potest, sed linguam tuam regnare modis omnibus oportet: tum potius omissa Theologia poeticas fabulas, Pythagoricos numeros, et Platonicas ideas tractes, in iisque tuam magniloquentiam ostentes et vendites, etc.