Latin
7.3.40 to 7.3.43
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 7.3.40-43
Unproofread scanNot analysed yet
36 Etsi autem rectissime Paulus praecipiat, ut haereticos homines post unam et alteram admonitionem devitemus, ad Titum 3. Rom. 16. quia et αὐτοκατάκριτοι sint, ut nolint resipiscere, et subversi aut attoniti (ut idem dicit) ut non vere intelligant quicquam eorum, quae eis proponuntur: et denique, quia eorum sermo ut cancer serpit per conversationem in alios: tamen non iam propter ipsos, sed propter alios disputandum omnino cum eis est, ut ne lucem ac confessionem defugisse videantur, et ut omnis cupidi veritatis videant, quam nullis verbi Dei fundamentis nitantur, sicque eis in faciem resistendo coram omnibus os eorum improbum obstruatur. 37 Possent et alia plurima specialiora praecepta de ratione huius disputationis conscribi, quae partim ex Grammatica et natura sermonis sacrarum Literarum, partim ex Dialectica et tota ratione disserendi, partim denique et ex Theologia, seu ipsarum rerum natura cognitioneque rectius petentur. Nunc enim tantum generalia quaedam nimisque pervulgata praecepta adscribere voluimus. 38 Denique quia plerunque et nunc etiam Ecclesiasticae disputationes ad eum finem culpa errantium tendunt, ut licet adversarii nec sua probare, nec nostra refutare queant, imo nec in lucem quidem legitimae cognitionis prodire ausint: tamen non desinant contra nos et veritatem furere, sicut et Domino salvatori ipsi accidit, qui ad suos adversarios inquit: Si interrogavero vos, non respondebitis mihi. Sin dixero vobis, non dimittetis me. Id est, Sive a vobis postulavero ut probetis vestra, non praestabitis id male vobis conscii: sive ego mea probavero, tamen non absolvetis me. Ideo paremus nos ad confessionem, patientiam et ad constantiam in cruce, certo scientes, restare adhuc iustum iudicem ac iudicium, ubi veritas eiusque confessores gloriosam victoriam, contra satanam, errores ac seductores feliciter obtinebunt, eaque in aeternum perfruentur. Sed obiiciet hîc aliquis, ut maxime de omnibus aliis conditionibus conveniat, tamen de iudicibus non conventurum. Nam nec nos laturos esse eos, quos lapsos fuisse dicamus, nec illos vicissim laturos esse nos tanquam suos adversarios.