Latin
7.3.44 to 7.3.46
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 7.3.44-46
Unproofread scanNot analysed yet
Respondemus: Dictum supra est, non homines ullos, sed ipsum Dei verbum, aut etiam dilectum Patris caelestis Filium in tantis rebus ac controversiis nostrum iudicem esse oportere. Ut igitur maxime talis aliqua difficultas nobis sese obiiciat, tamen, si modo de aliis regulis Synodi, et praesertim, ut placide, ordine, ac ex oraculis Dei, neglecta omni humana potentia, sapientia et prosopolepsia disputetur, convenire queat, et in electione iudicum iustus delectus habeatur, Synodoque pii principes intersint, vel etiam praesint: non desperamus nos, Domino iuvante, verbo Dei et evidenti veritate ita errores et seductores in angustias conclusuros, coniuncturos et confutaturos, ut omnes cupidi veritatis cernere possint, quid verum aut falsum sit, quis iustam iniustam ve causam tueatur. Spiritus Domini est, qui arguit et redarguit mundum de peccatis, pravis iudiciis ac erroribus: et Scriptura, teste Spiritus Sanctus est ad confutandum et corrigendum utilis. Sicut plurimum hactenus contra Papistas disputavimus, et probavimus verbum Dei omnium controversiarum iudicem regulamque esse debere. Conveniamus igitur modo in nomine Domini, et recta ratione placide ac Christiane ex norma Dei conferamus, mox profecto, Deo benedicente, apparebit Principibus et omnibus veri cupidis, quidnam verum aut falsum, pium aut impium sit. Proposita assertaque vera norma cognoscendae veritatis, quae est sola sacra Scriptura, additoque modo ac forma disputationis: nunc forte operaeprecium erit cognoscere blasphemias adversariorum, quibus Scripturae perpendiculum abiiciunt, et hominum commenta pro regula veritatis assumunt: quo istam extremam perversitatem omniumque errorum fontem fugere ac detestari discamus, tantoque ardentius Scripturam scrutemur, eamque nobis in obscuro praelucentem sequamur. Iam igitur ipsam eorum normam religionis cognoscamus.