Latin
Lines 1.76-1.85
Matthaeus Zuber, Neanieumata 1.76-85
Unproofread scanNot analysed yet
CArpere Vindelicum dicunt mea carmina. qui sit,
Nescio. Si sciero, vae tibi, Vindelice.
QUod nulli calicem meum propino,
Amici, et cyathos remitto vestros,
Humane facio, minus superbe.
Sic laudat quoque Martialis Hermum.
OBvius occurris quoties mihi forte platea,
Ad te verborum me gravitate vocas.
Si venio, vel nemo domi est, vel abire per horam
Cogeris, atque alia luce redire iubes.
Haec certe, ut fatear, Dulcine, vocatio magna est.
Nam facit, ut sicco crescat in ore sitis.
BYrne, meas cessa sub sidera tollere Musas.
Non illa prodes, sed mihi laude noces.
Furto persolvit, qui gratis carmina laudat.
An, quod inest doctis versibus ante, dabis?
QUod geminas aures, os quod natura dat unum:
Nos audire decet plurima, pauca loqui.
BIblia primatum retinent. post Biblia Vitas
Plutarchi laudo. non melior liber est.
Historiae quisquis Graiae Latiaeque medullam
Dixit, ab effectu dicta, Ofeline, dedit.
Addatur Chronicon: magna sic fruge legetur.
Hoc doctum faciet te celebremque virum.
REgibus et magnis ducibus divina Poesis
Innumero quondam gratior aere fuit.
Hac aetate iacent et carmina et auctor corum:
Et soli Phoebo Musa novena placet.
Est, Nenninge, miser, versu qui captat in aulis
Munera. dat fatuis, vatibus aula negat.
Sunt Musae mulae, quae vulgi crimina gestant.
Vis tibi contingat gratia? morio sis.
Hic habitant Musae, docet hic Thymbraeus Apollo.
Ne viola sanctum, sordide cerdo, locum.
Non sunt cum porcis communia balnea nobis.
Nostra intus Clariis corda lavantur aquis.
AStrologus quidam lucem praedixit amoenam.
At non lux isthaec suda, sed uda fuit.
Tanquam mendacem contempserat Aulicus artem,
Et nugis, Reizi, dixerat esse parem.
Fallitur astrologus (male ad artem mittitur error)
Si sudum caium, si fore dicit aquas.
TRes ad me famulas mittis totidemque ministros,
Et me convivam vis, Mariane, tuum.
Sub cura medici vivo, et vix audeo ….
Quare me sanum non aliquando vocas?