Latin · Elegiac couplet
Lines 1.86-1.89
Matthaeus Zuber, Neanieumata 1.86-89
Unproofread scanNot analysed yet
MArcule, qui nosti, quae fiunt, omnia, quis non,
Marcule, phengiten iudicet esse tibi?
Si non est, magus es. si nec magus, ambigo, qui sis.
Sed scio, quae fiunt, cuncta patere tibi.
Aut iam per te scis, aut strix (reor) indicat uxor.
Si strix est, moechum se scit habere virum.
CRagi, quod scribis castis epigrammata verbis,
Inque tuis non est ulla libido iocis:
Laudo, nec ad miror. Castos decet esse Poetas:
Nostraque luxurie pagina iure caret.
Sicut Cosconi; sic et tua carmina possunt
A pueris, Cragi, virginibusque legi.
Hic nequam iuvenes absint spurcaeque puelle:
Hic habitat sancta cum gravitate pudor.
SI describendus versu foret aulicus uno:
Materies tu pro carmine, Textor, eris.
DIsplicet hic, quisquis cunctis placet, Attale. multis
Posse placere, stude; velle placere, cave.