Latin
PRAEFATIO
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 13
Unproofread scanNot analysed yet
Fermentum naturale, exactiorem, interdum, producere fermentationem artificiali; ut cum Lactio fermentum naturale, sulphuris à reliquis sapirationem exactiorem (à concussionis motu licet perficiendam, ut in Butyri compositione) producit (sulphur etenim, in Cremore superiora petere facit) quato fermentum artificiale, sive simpleae (ut limonii succus) sive compositum (ut coagulum factitium) quae Butyrum à terra, &c. exactè non separant (haec enim caseum constituunt) per fermentationem etenim ulteriorem cum seri, tum casei partes heterogeneae axactius separari possunt. 2. Mercurium à calore externo incitatum corporis fermentationem producere, hinc patet; quod lac sufficienter fermentatum (i. e. cujus sulphur, &c. à seinvicem separantur) aciditatem contrahat. Item zytbus (ante fermentationem) dulcis, saporem contrahit acidulum &mercurialem (existentem in Mercurio per calorem externum incitatem; nam frigus externum intensum zythi fermentationem prohibet) per fermentationem. Adde, quod humor biliosus in animalis corpore, sit duplici respectu quasi fermentum. I. Respectu chyli est fermentum simplex naturale (generatur enim ex cibo. rum &potus fermentis propriis &naturalibus) quod sui à sanguine, humore melancholico, &phlegmate, horumque à senivicem separationem, quasi per fermentationem, producit. Atque in chyli resolutione hac, Sanguis sulphuri, Bilis Mercurio, Urina phlegmati, &Melancholia sali fixo in terra residente, correspondet. 2. Respectu totius Corporis, dicitur enim vulgò (&meritò quidem) Clyster naturalis, qui facultatem expultricem, ad excrementa expurganda, &à corpore separanda, irritat. Ex praedictis colligi potest modus quo medicamenta quaedam alvum solvunt.