Latin
PRAEFATIO
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 14
Unproofread scanNot analysed yet
Medicamenta eterim purgantia stomacho (ut Retortae, rostrum in vertice habenti, pro reaffusione liquoris cohobandi; Oesophagus enim rostro tali correspondet) immissa, à stomachi &partium vicinarum calore alterantur, eorumque Mercurii proprii per pplorum (ut Retortae rostrum commune) primò exeuntes, humorum fermentationem &commotionem in intestinis producunt, deinde (in quasi-destillationis progressu) sulphure &sale volatili commotis &exstillatis proprietate quidam occultâ (Deo creatori tantum notâ, ad quam Dei omniscij creaturae, ex parte tantum cognoscentes, confugere tandem coguntur) facultatem expultricem irritant, &. ad expulsionem promovent, humoresque tantum κακοχυμοι (qui Naturae sunt oneri, &inimicissimi) expurgantur, cum Medicamenti purgantis vires proportionem tenent ad corporis purgandi δυναμεις; tum enim Natura humores sibi amicos &utiles (cum reliquis licet commoios) retinet. Si vero medicamentum, viribus, corporis constitutioni disproportionatis, exhibeatur, humores (cum ἔυχυμοι, tum κακοχυμοι) promiscuè expurgantur; idque dolorificè: quia non tantum qualia oportet purgantur, ut Hippoerat. Lib. 1. Aph. 2. Dixi, 1. sulphuris, &salis volatilis qualitatem occultem, facultatem expultricem irritare, quia menstrnum Rhabarbaro primâ tantum vice, affusum, purgat, facultatem expultricem irritando; nepote, in quo sulphur &sal volatile dissolvuntur.