Latin
PRAEFATIO
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 15
Unproofread scanNot analysed yet
Et Antimonii virtus purgativa &vomitiva, in ipsius sulphure &sale volatiti existit, ut inferius dicetur. Dixi, 2. facultatis expultricis irritationem hanc, qualitati occultae tribuendam esse (cum Succini sulphur &sal volatile, non sint purgativa aut vomitiva) quippe Rhabarbari sulphur &sal volatile, sunt corpora simplicia, in heterogenea ab arte non resolubilia, ut operationum suarum causae ulterius cognoscantur. Cum vero exhibetur medicamentum ex Antimonio, &similibus, compositum, purgationi per inferiora praecedit vomitus: quippe in stomacho copiosè stagnantes humores, ex se volatiles (quia biliosi, ut plurimum, sunt, nauseamque per spontaneam sursum tendentiam excitant) ab Antimonii, &c. sale volatili, &c. subito commoti, per pylorum ac intestinorum sinuositates egressum facilem non invenientes, per superiora à natura protruduntur. In D.