Latin
PRAEFATIO
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 19
Unproofread scanNot analysed yet
Rasticus quidam valetudinarius (ut à viris fide dignissimis accepi) ad Bramptonae Fontes minerales quotannis ire solitus, ante annos sex per Annandiam proficiscens, odore (Fontium praedictorum odori simillimo) nares percuti sentiens, ea gressus direxit, qua odorem à vento devehi putabat timquę, in rupeculae cujusdam (à Moffeto, auptrum vetsus, per mille passus distantis) superficie valdè Lutosa, Fonticulos duos scaturientes deprehendit; quorum inferior &major per duos vel tres pedes, superior autem per septem vel octo, à praecipitio (per quod quod in rivulum praeterlabentem descendunt aquae) distabat: cumque aquas, Bramptonicis aquis (in operationibus &qualitatibus) simillimas esse comprobasset, eas ut iisdem &plurimis aliis remediis scatentes, cognatis &familiaribus suis omnibus commendavit; ita ut intra duodecim menses, à remotissimis ferè Regni plagis, ad Fontes Meffetenses, omnis sortis homines morbosi iter tentarent.