Latin
PRAEFATIO
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 20
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque eorum virtutes &effectus, ubique ab omnibus depraedicatos audirem, ingenti statim Fontes invisendi &examinandi desiderio tangebar: quod neminem unquam convenerim, qui vulgatam opinionem ratione aliquâ confirmaret. Bini se nondum convolvere anni, ex quo Hartfellae Comes terram circumjacentem deradi, Fontesque parietibus praecingi, &ostiolo ornari curavit, multumque commodiorem aditum reddidit; jamque Fontium diversitas est omnibus perspicua: superioris enim aqua per Lapides Albicantes &Crystallinos, inferioris autem per nigricantes (Antimonii Markasitae non multum absimiles) scatet. Atque Topohaec sufficiant pro Fontium descriptione graphica, Spagyricam nunc proferamus. Aquae Fontium Moffetensium, Antimonii Sulphure putido, Sale nitro &Ammoniaco naturalibus impregnantur. Assertionem hanc, 1. Illustrabimus. 2. Ejus &experimentis firmissimis veritatem rationibus 3. Vulgatae opinionis falprobare conabimur. sitatem ostendemus. 4. Objectionibus quibusdam respondebimus. 5. Regulas quasdam de Aquae usu trademus. Et primo quidem dicimus Aquam Sale nitrò impraegnatam, per fodinam Antimonialem transire, itaque Antimonii Sulphure impraegnari.