Latin
PRAEFATIO
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 24
Unproofread scanNot analysed yet
Aquae Fontium Moffetensium Sulphur putidum semper evaporat, &Aqua tandem limpidissima &inodora prorsus relinquitur, idque intra paucos dies. 14. Aquae nostrae factitiae Sulphur putidum similiter evaporat: imo Lotionis Croci metallorum aqua, Sulphuris putidi nihil continet, cum per tres vel quatuor menses servatur; ex humido etenim alieno in auras avolavit, atomosque Antimoniales (in quibus residebat) reliquit, Aquae fontanae affusione copiosâ praecipitabiles. 15. Si non ab Antimonio, unde quaeso provenit aquae virtus alvum solvendi &vomitum ciendi? Rejicienda est igitur opinio vulgò recepta, scilicet, Aquam praedictam per Sulphur minerale transire, &ab eo putorem suum mutuare. Cum vero D. Andreas Baccius, Medicus Romanus, Lib. 4. de Thermis, cap. 6. (cui titulus, De Locis &Aquis quae aut sapore aut odore abominabiles sunt) dicat; Omnis putoris terrestrium rerum duas esse causas generales; alteram quidem per se, ex mistura rei suâ naturâ putidae; alteram vero accidentalem &per viam putredinis; statimque subjungat, sulphuris totam ferè substantiam in putore consistere; ejusque terrae aut aquae permistionem, ut saporis &odoris abominabilis (imo &putoris naturalis, ut postea paulò scribit) causam primàm generalem statuat, secundam vero foetoris causam esse putre factionem, digestioni &concoctioni contrariam, ut inquit Aristoniles, corruptio videlicet ac indegestio proprii naturalisque temperamenti à caiore externo. Dicimus, 1.