Latin
PRAEFATIO
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 25
Unproofread scanNot analysed yet
Nullum dari corpus suâ naturâ putidum: putor enim est odor ingratus à putredine seu putrefactione praedicta ortum trahens; in quo sulphuris substantia consistere non potest, cum sit qualitas, &corporis tantum acciaens: At Natura nullam unquam produxit corporis speciem, labe aliquâ (qualis est putredo) naturâ inquinatam. Putorem autem à putreaine oriri, deque illius tantum odore ingrato dici, hinc patet; quod Authorum vulgus, Corpora odore ingrato naturaliter praedita, non putida, sed foetida appellent, ut Assa foetida, Atriplex foetiaa, &c. quorum foetor est qualitas bona &medicamentosa, iis à natura concessa, non autem qualitas consistens in corruptione, &c. Vicera verò putida &nunquam foetida appellant. Ut Sennertus, tom 3. lib. 5. part. 2. cap. 5. initio. Vlcera (inquit) humida, &cum affluxu humorum plerumque sordida, Graecii ῥυπαρα dicta, fiunt, si nimirum illud crassum &mucosum excrementum, quod in specie sordes appellant, effluat, &putrida, si iaem gravem &cadaverosum odorem exspiret. –Si enim excrementa ulceris simplicitor crassa &fordida sint, fordidum nienm dicitur, si vero otiam putredinem contipiant, ut subjectam carnem &partes mosliores putrefaciant &corrumpant, ut graveolens vapor exspiret, ulcus putridum dicitur.