Latin
PRAEFATIO
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 33
Unproofread scanNot analysed yet
Ut in Lactis sulphuris compositione; Sulphure etenim minerali cum Tartari sale in aqua percocto, Sulphur combustibile cum salibus (Tartari sali associatis &unitis per coctionem) in aqua dissolvitur, quae ante fermentationem aliter non olet quam Sulphur minerale non accensum. Aquae autem hujus (Sulphuris mineralis Salibus &Sulphure combustibili impraegnatae) fermentatio accidit, 1. Vel subitò, cum ei instillantur Aceti destillati gurtulae quaedam; tum enim Tartari sal, Aceti sali (sibi simili, utrumque etenim extrahitur è Vino) congregatur (similia enim similibus congregantur) &Sulphuris combustibilis quid aquae permistum relinquit (post pulveris praecipitationem) quod statim recrudescit, &evaporare incipit; in humido quippe alieno dissolvitur, &sali non proprio (quod ipsum ab eraporando nequaquam detinere potest) aslociatur; unde provenit odor ingratus (svorum, ad summam duritiem coctorum, odori similimus; ac Suiphuris mineratis non accensi, &Aquae Fontium Moffetensium odoribus prorsus dissimilis) qui sulphuris combustibilis recrudescentiam arguit. 2.