Latin
PRAEFATIO
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 34
Unproofread scanNot analysed yet
Vel Lentè: quia Tartari &Sulphuris salia, &c. ollae (in qua percocta erant) parietes &fundum spontè petunt, iisque adnasci incipiunt, intra paucas horas, tumque incipit Graveolentia praedicta, ut prius dictum est de urinae fermentatione. Sulphuris autem combustibilis reliquias aquae permistas, recrudescere, hinc etiam patet; quod aqua haec putida ignem extinguat, ejusque reliquiae flammam non concipiant, ut sulphur à salibus detentum in pulvere qui praecipitatur. Idem accidit cum sulphuri permiscetur Calcis pulvis in proportione dupla, &destillationi traduntur; tum enim exstillant guttulae tantum quaedam Phlegmatis insipidi ferè, sed foetidi Aquae instar praedictae, Sulphuris mineralis sulphure combustibili, &Tartari sale impraegnatae) quamvis Retortam vitream igni fortissimo (qui vitrum liquare possit) commiseris. Hic obiter notandum, impossibile esse è Sulphure minerali (sine admistione corporis, Sulphur combustibile continentis) Liquorem sulphureum &combustibilem extrahere: quippe sulphur ejus combustibile, salibus suis ita arctè unitum est, itaque ab iis detinetur, ut sine Ignis tastu molis separari non possit; cumque ita ab igne tangitur, flammam concipit, &consumitur totaliter, ut prius dictum est. Dixi, 1. Sulphur minerale non posse putorem terrae vel aquae naturaliter communicare; 2.