Latin
41
Matthew Mackaile, Fons Moffetensis 41
Unproofread scanNot analysed yet
(ab eo solutorum) atomos albificat (omne eterum Sal purificatum est album &Sal hoc est ipsissimum Tartari sal, in humido aqueo solutum, illique nexu indissolubili (à destillatione, fine corporis alterius additione conjunctum Nam omnis corporis Liquor acidus quem Mercurium appellant, est nihil aliud praeter corporis ejusdem, salis (praecipuè) fixi quid, in humido aqueo solutum, ut alibi, forsan, probabitur. Adde, quod nullum sit corpus corrosivum, quod non est salinum; nec ullum corpus salinum quod non est corrosivum. Nec huic adversatur, quod Vini spiritus sulphureus è Jalapio Resinam extrahat. Non enim extrahit per qualitatem corrosivam (utpote salis expers, ideoque falapij terram non corrodit, nec in atomos dividit, ut Acetum dividit Plumbum) sed per calorem igneum realem, in spiritu sulphureo inflammabili existentem, qui Resinam liquat; unde provenit coloris mutatio: Vini etenim spiritus Jalapii Resinâ impraegnatus, rubedine quasi tingitur. Ex hisce patet dubitandum esse, num sal Nitrum sit frigidum ut reliqua; cum Sulphuris (licet crudi) multum contineat.